13 lines
5.1 KiB
TeX
13 lines
5.1 KiB
TeX
|
\crfnmheader{Lineae}
|
||
|
|
||
|
\ifcontext{
|
||
|
\let\oldcrfnmlbl\crfnmlbl
|
||
|
\def\crfnmlbl#1{\oldcrfnmlbl{#1}\someline[#1]}
|
||
|
}
|
||
|
\ifcontext{\startlinenumbering}
|
||
|
|
||
|
1\crfnmlbl{soph-1} Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliæ filii Amariæ filii Ezechiæ, in diebus Iosiæ filii Amon regis Iudæ. 2\crfnmlbl{soph-2} “Auferens auferam omnia a facie terræ, dicit Dominus, 3\crfnmlbl{soph-3} auferam hominem et pecus, auferam volatile cæli et pisces maris. Et ruinæ impiorum erunt; et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. 4\crfnmlbl{soph-4} Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina ædituorum cum sacerdotibus 5\crfnmlbl{soph-5} et eos, qui adorant super tecta militiam cæli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom, 6\crfnmlbl{soph-6} et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quærunt Dominum nec investigant eum”. 7\crfnmlbl{soph-7} Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia præparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. 8\crfnmlbl{soph-8} “Et erit in die hostiæ Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; 9\crfnmlbl{soph-9} et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo. 10\crfnmlbl{soph-10} Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus. 11\crfnmlbl{soph-11} Ululate, habitatores Pilæ, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. 12\crfnmlbl{soph-12} Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. 13\crfnmlbl{soph-13} Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et ædificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum”. 14\crfnmlbl{soph-14} Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. 15\crfnmlbl{soph-15} Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, 16\crfnmlbl{soph-16} dies tubæ et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. 17\crfnmlbl{soph-17} Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora. 18\crfnmlbl{soph-18} Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
|
||
|
|
||
|
1\crfnmlbl{soph-01} Convenite, congregamini, gens non amabilis, 2\crfnmlbl{soph-02} priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. 3\crfnmlbl{soph-03} Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui iudicium eius estis operati; quærite iustitiam, quærite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. 4\crfnmlbl{soph-04} Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur. 5\crfnmlbl{soph-05} Væ, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “Disperdam te, ita ut non sit inhabitator”. 6\crfnmlbl{soph-06} Et erit funiculus maris requies pastorum et caulæ pecorum. 7\crfnmlbl{soph-07} Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudæ: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum. 8\crfnmlbl{soph-08} “Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. 9\crfnmlbl{soph-09} Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum; reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos”. 10\crfnmlbl{soph-010} Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. 11\crfnmlbl{soph-011} Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terræ; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulæ gentium. 12\crfnmlbl{soph-012} “Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis”. 13\crfnmlbl{soph-013} Et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi desertum. 14\crfnmlbl{soph-014} Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est. 15\crfnmlbl{soph-015} Hæc est civitas exsultans, habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiæ? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
|
||
|
|
||
|
\ifcontext{\stoplinenumbering}
|