24 lines
9.9 KiB
TeX
24 lines
9.9 KiB
TeX
|
\section{Capitulus tertius}
|
||
|
|
||
|
\beginnumbering
|
||
|
|
||
|
\pstart 1\crfnmedlbl{vulgate-1} fuit \edtext{vir}{\Afootnote{colo B}} unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus 2\crfnmedlbl{vulgate-2} et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi 3\crfnmedlbl{vulgate-3} et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini 4\crfnmedlbl{vulgate-4} venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes 5\crfnmedlbl{vulgate-5} Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 6\crfnmedlbl{vulgate-6} adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 7\crfnmedlbl{vulgate-7} sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum 8\crfnmedlbl{vulgate-8} dixit \edtext{ergo}\Afootnote{\lemma{ergo} ego B} ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii\pend
|
||
|
|
||
|
\pstart 9\crfnmedlbl{vulgate-9} surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini 10\crfnmedlbl{vulgate-10} cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter 11\crfnmedlbl{vulgate-11} et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius 12\crfnmedlbl{vulgate-12} factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius 13\crfnmedlbl{vulgate-13} porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam 14\crfnmedlbl{vulgate-14} dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades 15\crfnmedlbl{vulgate-15} respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini 16\crfnmedlbl{vulgate-16} ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens 17\crfnmedlbl{vulgate-17} tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum 18\crfnmedlbl{vulgate-18} et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati\pend
|
||
|
|
||
|
\pstart 19\crfnmedlbl{vulgate-19} et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus 20\crfnmedlbl{vulgate-20} et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 21\crfnmedlbl{vulgate-21} ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum 22\crfnmedlbl{vulgate-22} et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 23\crfnmedlbl{vulgate-23} et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte 24\crfnmedlbl{vulgate-24} et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus 25\crfnmedlbl{vulgate-25} et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli 26\crfnmedlbl{vulgate-26} et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum 27\crfnmedlbl{vulgate-27} pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum 28\crfnmedlbl{vulgate-28} idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait\pend
|
||
|
|
||
|
\endnumbering
|
||
|
|
||
|
\section{Capitulus quartus}
|
||
|
|
||
|
\beginnumbering
|
||
|
|
||
|
\pstart 1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore 5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit 7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui\pend
|
||
|
|
||
|
\pstart 11\crfnmedlbl{vulgate-211} et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis 12\crfnmedlbl{vulgate-212} porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum 13\crfnmedlbl{vulgate-213} neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 14\crfnmedlbl{vulgate-214} et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo 15\crfnmedlbl{vulgate-215} etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam 16\crfnmedlbl{vulgate-216} dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 17\crfnmedlbl{vulgate-217} erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini 18\crfnmedlbl{vulgate-218} Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo 19\crfnmedlbl{vulgate-219} et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem 20\crfnmedlbl{vulgate-220} et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum 21\crfnmedlbl{vulgate-221} visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum 22\crfnmedlbl{vulgate-222} Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi 23\crfnmedlbl{vulgate-223} et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo 24\crfnmedlbl{vulgate-224} nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 25\crfnmedlbl{vulgate-225} si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos 26\crfnmedlbl{vulgate-226} puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus\pend
|
||
|
|
||
|
\pstart 27\crfnmedlbl{vulgate-227} venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis 28\crfnmedlbl{vulgate-228} et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel 29\crfnmedlbl{vulgate-229} quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei 30\crfnmedlbl{vulgate-230} propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles 31\crfnmedlbl{vulgate-231} ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua 32\crfnmedlbl{vulgate-232} et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus 33\crfnmedlbl{vulgate-233} verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit 34\crfnmedlbl{vulgate-234} hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo 35\crfnmedlbl{vulgate-235} et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus 36\crfnmedlbl{vulgate-236} futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis\pend
|
||
|
|
||
|
\endnumbering
|